라틴어 문장 검색

- videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:5)
"Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:46)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:2)
Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti Moenia concubia, vigilesque repente cruentant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:3)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim Sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 9:1)
laetus, quod gloria belli Sit rebus servata suis, rapit agmina furtim, Obscuratque suam per iussa silentia famam, Hoc solum metuens, incautus ab hoste timeri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:2)
furtim num a plebe, hoc est nullo sciente, id est latenter?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 188)
ipse enim lectos hostes produxit ex equo et pinea furtim laxat claustra Sinon.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1584)
furtim ne Graeci scirent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 505)
suppostaque furto hoc est furtim inclusa in vaccam ligneam, quae erat operta eius vaccae corio, quam maxime taurus adpetebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 241)
furtim sustulerat e stupro educaverat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5432)
unde Horatius quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5262)

SEARCH

MENU NAVIGATION