라틴어 문장 검색

ad taedas Thetidis probante Phoebo et Chiron cecinit minore plectro, nec risit pia turba rusticantem, quamvis saepe senex biformis illic carmen rumperet hinniente cantu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae8)
ceterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat non vos manifesta modo verum furtiva quoque lectione proficere, quamquam et hoc furtum quod deprecans exemplati libelli non venia tam debeat respicere quam gloria, quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:2)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
"per tibi furtivi sacrum commune doloris, per socios manes et conscia sidera iuro:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권188)
Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
Parce tamen, per te furtivi foedera lecti, Per venerem quaeso conpositumque caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 55)
Nescio quid furtivus amor parat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 538)
"Nota venus furtiva mihi est, ut lenis agatur Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 838)
At te, qui puerum donis corrumpere es ausus, Rideat adsiduis uxor inulta dolis, Et cum furtivo iuvenem lassaverit usu, Tecum interposita languida veste cubet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 933)
Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:1)
inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto latrocinio infesta omnia circa esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 433:1)
an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 474:1)
Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 268)
Iste qui tabellas adfert adduxit simul forma expetenda liberalem virginem, furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3101)
Haecine illast furtiva virgo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 3150)

SEARCH

MENU NAVIGATION