라틴어 문장 검색

qui et dixerunt: " Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ".
이렇게 말하였다. “갈릴래아 사람들아, 왜 하늘을 쳐다보며 서 있느냐? 너희를 떠나 승천하신 저 예수님께서는, 너희가 보는 앞에서 하늘로 올라가신 모습 그대로 다시 오실 것이다.” (불가타 성경, 사도행전, 1장11)
Stupebant autem et mirabantur dicentes: " Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
그들은 놀라워하고 신기하게 여기며 말하였다. “지금 말하고 있는 저들은 모두 갈릴래아 사람들이 아닌가? (불가타 성경, 사도행전, 2장7)
et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
그리하여 그들은 사도들을 붙잡아 이튿날까지 감옥에 가두어 두었다. 이미 저녁때가 되었기 때문이다. (불가타 성경, 사도행전, 4장3)
Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.
그 뒤 호적 등록을 할 때에 갈릴래아 사람 유다가 나서서 백성을 선동하여 자기를 따르게 하였습니다. 그러나 그가 죽게 되자 그의 추종자들이 모두 흩어져 버렸습니다. (불가타 성경, 사도행전, 5장37)
Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.
이제 교회는 유다와 갈릴래아와 사마리아 온 지방에서 평화를 누리며 굳건히 세워지고, 주님을 경외하며 살아가면서 성령의 격려를 받아 그 수가 늘어났다. (불가타 성경, 사도행전, 9장31)
Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
여러분은 알고 있습니다. 그리고 요한이 세례를 선포한 이래 갈릴래아에서 시작하여 온 유다 지방에 걸쳐 일어난 일과, (불가타 성경, 사도행전, 10장37)
qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
그 뒤에 그분께서는 당신과 함께 갈릴래아에서 예루살렘으로 올라간 이들에게 여러 날 동안 나타나셨습니다. 이 사람들이 이제 백성 앞에서 그분의 증인이 된 것입니다. (불가타 성경, 사도행전, 13장31)
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
그들은 바오로와 날짜를 정해 두었다가, 많은 사람을 데리고 바오로의 숙소로 찾아왔다. 바오로는 아침부터 저녁까지 그들에게 설명을 하면서, 하느님의 나라를 증언하고 모세의 율법과 예언서들을 들어 예수님에 관하여 그들을 설득하였다. (불가타 성경, 사도행전, 28장23)
Et respondens dixit illis: " Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
그러자 예수님께서 그들에게 이르셨다. “너희는 그 갈릴래아 사람들이 그러한 변을 당하였다고 해서 다른 모든 갈릴래아 사람보다 더 큰 죄인이라고 생각하느냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 13장2)
Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.
예수님께서 갈릴래아에 가시자 갈릴래아 사람들이 그분을 맞아들였다. 그들도 축제를 지내러 예루살렘에 갔다가, 예수님께서 축제 때에 그곳에서 하신 모든 일을 보았기 때문이다. (불가타 성경, 요한 복음서, 4장45)
Responderunt et dixerunt ei: " Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ".
그러자 그들이 니코데모에게 대답하였다. “당신도 갈릴래아 출신이라는 말이오? 성경을 연구해 보시오. 갈릴래아에서는 예언자가 나지 않소.” (불가타 성경, 요한 복음서, 7장52)
Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
첫째 달 열나흗날 저녁부터 그달 스무하룻날 저녁까지, 너희는 누룩 없는 빵을 먹어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 12장18)
aetateque in occidens inclinata, jam vitae vesperam senio nuntiante, hiemale gelicidum senectutis, hominem cogit suis albicare pruinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:80)
Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:3)
Sed Baldewinus immobilis et insuperabilis ab omni illorum assultu in loco constituto perstitit, donec a mane usque ad vesperam populo trans pontem ante urbis moenia relato, et castris positis hospitato, eosdem [0418A] Turcopolos, a portis egressos, et populum impugnantes cum quingentis loricatis fortiter incurrit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION