라틴어 문장 검색

agit toto cedentem fervidus arvo praecipitatque retro iuvenem atque in terga supinat, dentibus horrendum stridens, geminatque rotatas multiplicatque manus, rapiunt conamina venti, pars cadit in caestus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권306)
alio geminatum lumine volnus explevit tenebras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권325)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:7)
praeda uago iussit geminare pericula ponto, bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 324)
ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:3)
alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:2)
quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 390:2)
ita geminatis manipulis centuriones imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 532:2)
Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 361:1)
immemores sacramenti licentia sua se ubi velint exauctorent, infrequentia deserantur signa neque conveniatur ad edictum nec discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 491:1)
ceterum super eam cladem quae in Lucanis accepta erat volonum quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat, velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 307:1)
ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 10:2)
in Galliam ubi is venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 6:1)
sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conici tela in arcem possint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 297:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION