라틴어 문장 검색

ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:5)
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
(카이사르, 내란기, 1권 66:1)
ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt, sed raro tamen ad sanitatem perveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장6)
Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장150)
ac si correpti non sunt, diutius quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 1:6)
Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad uiscera materia, subitis et grauissimis morbis correpti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:6)
ac si correpti non sunt, diutius quidem vivunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 2:6)
Ideoque curati quidam, quum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia ac viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 30:6)
cum fastiditus abiret, quam gemuit, quanto planxit divortia luctu!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:43)
canitiem raram largo iam pulvere turpat et lacrimis rugas implet anile gemens suppliciterque pias humilis prostratus ad aras mitigat iratas voce tremente nurus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:15)
monumenta petuntur dedecoris multisque gemunt incudibus aera formatura nefas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:45)
gemuit Nysaeo palmite felix Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:112)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro, sunt qui correptis ratibus terraque marique adventare ferant;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:271)
accepta clade queruntur et seri transacta gemunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:287)

SEARCH

MENU NAVIGATION