라틴어 문장 검색

fixus quisque toro tacita formidine libat carnifices epulas incertaque pocula pallens haurit et intentos capiti circumspicit enses.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:113)
sic cum praecipites artem vicere procellae adsiduoque gemens undarum verbere nutat descensura ratis, caeca sub nocte vocati naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:140)
dum sanguis in orbe noster erit, semper pallebit regia Bocchi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:227)
fractos inglorius armos supposuit, servile gemens;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:242)
gemit inrita Tempe Thessalus et domitis inrisam cautibus Oeten.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:55)
nocitura gementes arma dabant flammisque diu mollitus et arte in sua damna chalybs fabro lugente rubebat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:206)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam23)
audiat haec commune solum longeque carinis nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum48)
saucia truncato pallebant flumina cornu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae85)
exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae, Nymphae, quae rudibus Phoebum docuere sagittis errantes agitare feras primumque gementi Latonae struxere torum, cum lumina caeli parturiens geminis ornaret fetibus orbem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia72)
ilicet herbis pallentes thalamos et structa cubilia musco deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:102)
hinc sacrae mandantur opes orbisque tributa possessi, quidquid fluviis evolvitur auri, quidquid luce procul venas rimata sequaces abdita pallentis fodit sollertia Bessi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:21)
quae moveant momenta polum, quam certus in astris error, quis tenebras solis causisque meantem defectum indicat numerus, quae linea Phoeben damnet et excluso pallentem fratre relinquat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:66)
ultima Sardiniam, Cyrnum trifidamque retentat Sicaniam et quidquid Tyrrhena tunditur unda vel gemit Ionia.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION