라틴어 문장 검색

Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)
Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.
(카이사르, 내란기, 3권 62:5)
deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit.
(카이사르, 내란기, 3권 108:3)
nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 38장4)
si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 41장8)
In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hostem iudicat bonaque eius publicat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 56장3)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur, quod gener est, invicte, tuus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:215)
generis pro sors durissima nostri!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:48)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
adde, quod eunuchus nulla pietate movetur nec generi natisve cavet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:104)
tum forte decorus cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro Germanis responsa dabat, legesque Caucis arduus et flavis signabat iura Suebis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:233)
unaque cuncto poena manet generi:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:278)
gener Augusti pridem fueras, nunc rursus eris socer Augusti.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 3:5)
Aethiopem nobis generum, Nasamona maritum ingerit;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:121)

SEARCH

MENU NAVIGATION