라틴어 문장 검색

a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant.
(세네카, 행복론, Liber V 96:2)
Faliscorum in honorem Patris Curis et accepit cognomen Iuno.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 8:3)
quarum in Germania plurimas nouerat esse nationes, a quibus Angli uel Saxones, qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse noscuntur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX.5)
collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 191:2)
faliscus, procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 194:2)
Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 195:1)
trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:2)
Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 198:1)
M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti, praedae abactae hominum pecorumque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 224:1)
deinde Veientium exercitu accito - nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere - duo populi transiere Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 231:1)
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 246:1)
Aemilium esse qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Veientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iovis Feretri templo intulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 347:4)
res praeterea gestas adversus Vulscos et Fidenates et Faliscos continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha20)
nam et duces Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium atque Faliscorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 92:2)
hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria etiam causa infesti, quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Veios accessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION