라틴어 문장 검색

ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)
illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:3)
Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 3:1)
Non patiamur igitur frigescere hoc opus, et adfectum, cum ad summum perduxerimus, relinquamus nec speremus fore ut aliena quisquam ploret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 47:1)
his contrahitur, attollitur, remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille, qui mentis habitu movetur et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem, cum metu refugit, abit et pallore frigescit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 225:3)
namque in his omnibus et vis illa dicendi solvitur et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reverentiae credit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:1)
Gestatio et corpus concutit et studio non officit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:3)
Ostendet mihi M. Lepidi philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 6:1)
Seneca Lucilio suo salutem A gestatione cum maxime venio non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 551)
Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:5)
Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 69:1)
praediorum his iura contermina, domicilia vicina, quibus interiecta gestatio peditem lassat neque sufficit equitaturo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION