라틴어 문장 검색

Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
Nam ante meridiem xystum, post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo longior hac vel illa cadit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 18:1)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)
illic recta gestatio longo limite super litus extenditur, hic spatiosissimo xysto leviter inflectitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:3)
Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 3:1)
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem consiliumque morantur agendi naviter id quod aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit, restat ut his ego me ipse regam solerque elementis, non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 113)
cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum vitiis tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens Epidaurius?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.18)
Gestatio et corpus concutit et studio non officit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 6:3)
Ostendet mihi M. Lepidi philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 6:1)
Seneca Lucilio suo salutem A gestatione cum maxime venio non minus fatigatus, quam si tantum ambulassem, quantum sedi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 551)
Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:5)
Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 69:1)
praediorum his iura contermina, domicilia vicina, quibus interiecta gestatio peditem lassat neque sufficit equitaturo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION