라틴어 문장 검색

tu, cum parentis regna per arduum cohors gigantum scanderet inpia, Rhoetum retorsisti leonis unguibus horribilique mala;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 195)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 19:5)
Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio.
(세네카, 행복론, Liber V 13:1)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
ipsius opus est caestibus fractus suis Eryx et Eryci iunctus Antaeus Libys, et qui hospitali caede manantes foci bibere iustum sanguinem Busiridis;
(세네카, Hercules Furens 7:15)
Gigantes arma pestiferi movent.
(세네카, Hercules Furens 14:17)
Ite infaustum genus, o pueri, noti per iter triste laboris, non vos patriae laudis comites ulti saevos vulnere reges, non Argiva membra palaestra flectere docti fortes caestu fortesque manu, iam tamen ausi telum Scythicis leve corytis missum certa librare manu tutosque fuga figere cervos:
(세네카, Hercules Furens 16:22)
cupit extremum finire diem vasta tumidi mole gigantis et montiferum Titana pati rabidaeque necem debere ferae.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:3)
sed tua causa est, miserande, manus, quod nulla fera est nullusque gigas:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:4)
nec non, qui tripodas movet, frater virginis asperae, cedet Castore cum suo Pollux caestibus aptior.
(세네카, 메데아 2:7)
stabant pares Gigantes, hac arma expedi
(세네카, Thyestes 1107:1)
victi temptant bella Gigantes?
(세네카, Thyestes 822:1)
nunc ligat ad caestum gaudentia bracchia loris, missile nunc disci pondus in orbe rotat, et modo Taygeti, crinis aspersa pruina, sectatur patrios per iuga longa canes:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 142)
"non sic libravit in hostem spicula qui nato serpentis corpore cincto plus timuit cum succurrit, dum iactibus isdem interitum vitamque daret stabilemque teneret corde tremente manum, totamque exiret in artem spe propiore metus, dans inter membra duorum unius mortem, libeat decernere caestu:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 70)

SEARCH

MENU NAVIGATION