라틴어 문장 검색

nec enim Herculi nocere Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:8)
non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 234:1)
in pectore ipso collectio et vomica est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 8:5)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)
enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non rnollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:3)
Exit modo ex gingivis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장3)
Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION