라틴어 문장 검색

pectora sint nobis nivibus glacieque licebit atque hoc, quem patior, frigidiora loco, illa ducis facies in curru stantis eburno excuteret frigus sensibus omne meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 418)
accedet voci per te non irrita nostrae, Alpinis iuvenis regibus orte, fides, ipse vides certe glacie concrescere Pontum, ipse vides rigido stantia vina gelu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 72)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권206)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
Tum primum siccis aer fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:3)
Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:5)
nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:4)
Pumice multicavo nec levibus atria tophis structa subit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:1)
Luminis exigui fuerat prope templa recessus, speluncae similis, nativo pumice tectus, religione sacer prisca, quo multa sacerdos lignea contulerat veterum simulacra deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:3)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis, neve liturarum pudeat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 16)
quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, erubui domino cultior esse meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 19)
saepe sonant moti glacie pendente capilli, et nitet inducto candida barba gelu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 109)
vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas, nec vidisse sat est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1016)

SEARCH

MENU NAVIGATION