라틴어 문장 검색

Citavere leges nefas, sed abstulit virtus parricidium,et facinus infra gloriam fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 36:1)
cum tibi sit tanta ex Romanis et praecipue ex Augusto praeparata posteritas, dubitas virtutem factis extendere, id est gloriam?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8064)
Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장6)
quare licet etiam mortalem esse animum iudicantem aeterna moliri, non gloriae cupiditate, quam sensurus non sis, sed virtutis, quam necessario gloria, etiamsi tu id non agas, consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 90:1)
sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam praeceps agebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 4:2)
sed famam extendere factis contra illud quod occurrebat, vitanda esse ardua, si communis omnibus mors esset, vita brevis, dicit ideo amandas esse virtutes, ut vitae brevitas fama et gloriae meritis possit augeri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4683)
hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:14)
cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus, gloria neminem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 12:3)
imperium sine fine docet, ne Romula virtus iam sit anus, norit ne gloria parta senectam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권167)
ceterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat non vos manifesta modo verum furtiva quoque lectione proficere, quamquam et hoc furtum quod deprecans exemplati libelli non venia tam debeat respicere quam gloria, quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:2)
Salus vero animae cum inmortalitate corporis virtusque iustitiae et victoria de cupiditatibus inimicis et gloria et honor et pax in aeternum non dantur nisi bonis.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 11:2)
Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장10)
atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:3)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION