라틴어 문장 검색

Gloriosissimo duce infirmitate curriculo quinque hebdomadarum Jerusalem laborante, sicut decretum erat ante ejus obitum, patriarcha, Tankradus et omnis apparatus Venetorum cum duce et episcopo illorum ab Joppe profecti sunt per mare et aridam ad civitatem quae dicitur Caiphas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:1)
Baldewinus sic victoriam, Dei gratia, adeptus, quadraginta octo ex majoribus Turcorum in eodem captivavit praelio, nihil praedae praeterquam equos probatissimos contrahens, quod in altero latere angustarum faucium omnia armenta [0587D] cum spoliis et tentoriis gentilium remansissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:11)
Frater ducis Godefridi es, principis gloriosissimi ac nominatissimi, et ideo universae nationes gentilium in circuitu famam de te comperientes, adventu tuo tremefactae sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:8)
- De gloriosa regis victoria et reditu in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 138:2)
Rex ergo Baldewinus triumphum de inimicis gloriose adeptus, noctem hanc in Joppe in laetitia magna exegit cum universis peregrinis qui convenerant, habentibus spolia multa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:1)
Ipse quidem rex et universi fideles Christi qui Joppe habitabant gavisi sunt super universis quae sibi gloriose acciderant, et exaltati sunt secure dormientes et abhinc agros et vineas excolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:6)
Igitur post bellum et victoriam quam rex ad Abilin, quae est inter Ascalonem et Rames, adeptus est, siluit terra regis, et metus magnus corda Ascalonitarum et Babyloniorum concussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:1)
sed juvenis gloriosus non ultra ad suos rediit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:7)
Hanc itaque victoriam Ascalonitae adepti, nulla mora urbis moenibus vim inferre conati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:1)
- Rex adeptus victoriam, praeda onustus Jerusalem revertitur, et loca regni sui visitans consolatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 59:2)
verum rex, Deo auxiliante, vix recuperatis viribus suorum invalescens, victoriam tandem adeptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:3)
Post haec Boemundus gravius assultum ad urbis Dyrrhachii ruinam iteravit, machinas et tormenta applicans ut custodes territi ex nova victoria quam adeptus erat portas sibi aperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:5)
- Ubi rex Baldewinus regem Magnum Hierosolymam gloriose perduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 59:2)
ibique Natali Domini gloriose et catholice celebrato, exaltatum est in victoria nomen ejus per universas [0691A] urbes gentilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:2)
regnumque et imperium ex haereditario jure antecessorum potenter et gloriose retinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION