라틴어 문장 검색

Si simul et uomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida uel spongia ex aceto uel cataplasma, quod refrigeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:1)
Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:1)
Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
Glutinant uulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:1)
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:1)
Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:2)
tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:4)
Praeterea est quam *ρ*α*π*τ*ο*υ*σ*α*ν a glutinando uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 7:1)
Sunt enim ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:2)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:5)
Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:1)
In is uero, quae glutinantur, duplex curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:4)
Id enim et in pus uertitur, et inflammationem mouet, et glutinari uolnus prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:1)
Sed si glutinatur uulnus aut leuiter intumuit, eadem sunt inponenda, quae primo fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:2)
si grauis inflammatio est neque glutinandi spes est, ea, quae pus moueant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 50:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION