라틴어 문장 검색

Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae, quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid impertiret, ut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et commercio hominum frui uetuerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 1:2)
Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
M. Lepidum, Mnesterem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 1:2)
Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:1)
et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam ait communium studiorum commercio;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 1:4)
Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:1)
his diuerso uitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo atque illud aetatis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:5)
ibi per occasionem ac licentiam omni rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi reuersis reddenda ratio ac subeunda poena esset, consilium inierunt eligendi creandique imperatoris;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:2)
Mores, sacra, linguae commercium etiam a barbaris expeti, quae ingenita ipsi omissuri sint sua sponte, non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis carere coacti essent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 16:3)
Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 6:1)
"creditis tot gentes alterius imperio аc nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo victae sunt?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:9)
"Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:56)
Ipse rex nationem ne finitimis quidem satis notam, quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 6:1)
Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 39:1)
neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION