라틴어 문장 검색

Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:1)
divus Iulius seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando qui sacramentum eius detrectabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장8)
ii dum eminus grassabantur crebra et inulta vulnera fecere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장5)
Sed ut studia procerum et largitio principis adversum casus solacium tulerant, ita accusatorum maior in dies et infestior vis sine levamento grassabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장1)
non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장4)
deinde ubi Caesarem esse qui grassaretur pernotuit augebanturque iniuriae adversus viros feminasque insignis, et quidam permissa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox agebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장2)
rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장3)
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando venenum non processerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장3)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
minore avaritia ac licentia grassatus esset T. Vinius si ipse imperasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장11)
Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia innocens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장1)
postulante exercitu ut libertum suum Asiaticum equestri dignitate donaret, inhonestam adulationem conpescit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장7)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장1)
inter ambiguos milites et occultos hostis optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et isdem quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem descendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION