라틴어 문장 검색

in pueris vero idem experiri, et in senioribus, et in gravidis quoque mulieribus, vetus non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 1:4)
persuaserantque sibi, mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 1:6)
Ergo si juvenis est, aut si mulier, quae gravida non est, parum valet, male sanguis mittitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 2:4)
At firmus puer, et robustus senex, et gravida mulier valens, tuto curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 3:1)
in mulieribus vero, nisi ubi gravidae sunt, non multo major, quam ut manu comprehendatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 12:4)
sanguinis en fetum mater amare timet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Polycaste et Perdicca2)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae, Nymphae, quae rudibus Phoebum docuere sagittis errantes agitare feras primumque gementi Latonae struxere torum, cum lumina caeli parturiens geminis ornaret fetibus orbem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia72)
hic patrius Mavortis amor fetusque notantur Romulei;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:40)
quae decorat mundum, cuius Romana potestas fetibus augetur.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:91)
ipsa truces fetus captivaque ducat ab antris prodigia et caedis sitientem differat arcum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:158)
Parvos non aquilis fas est educere fetus ante fidem solis iudiciumque poli.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:1)
per consanguineos thalamos noctemque beatam, per taedas, quas ipsa tuo regina levavit coniugio sociaque nurum produxit ab aula, indue mente patrem, crescentes dilige fetus ut ducis, ut soceri.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:61)
nunc omnia fetu pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla invideat vincique suos non abnuat hortos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION