라틴어 문장 검색

Gravitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장39)
Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis aut inhorruit aut gravitatem eius partis sensit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장96)
Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequitur integritas;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장16)
atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias tantum corpus inbecillius redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장24)
Quo loco vero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장78)
Sed tertianarum vel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장8)
si quamvis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장13)
caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장5)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
Crudum est autem, in quo magis quasi . . . venarum motus est, et gravitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장203)
Quod si capitis gravitas manet, attondendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장99)
Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장4)
magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum neque purgatione aluum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 70:4)
nam tunc et pituitae plus et capitis grauitas maior subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION