라틴어 문장 검색

Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:3)
Et ideo ne in dolo et consensu ipsius fidem et pactum praevaricari crederentur, admonitis sociis ac domesticis suis, hoc scelus graviter ulcisci voluit, nisi domino patriarcha interveniens et ejus pedibus frequenter advolutus, prudenti consilio regem placatum reddidisset, et utrinque pacem concordiam reparasset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:6)
Hoc Solymanus graviter accipiens, amicitiam et foedus quod cum eo [0642D] percusserat abrumpens, coepit ei assiduis infestationibus adversari, ac depopulari quae illius erant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:3)
sed subito decem millia Turcorum [0646D] ab insidiis surgentes, arcu et sagittis ferociter eis in faciem occurrerunt, graviter eos assilientes, et sagittis figentes, donec tota manus in fugam versa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:16)
Anno dehinc sequenti post captionem Baldewini de Burg, anno vero Baldewini regis quinto, Boemundo non solum in Italiam sed et Galliam profecto ad exquirendas vires, et commovendos principes adversus regem Graecorum Alexium, Tankrado autem Antiochiae vice avunculi sui relicto ad tuendam civitatem, ejusdemque Tankradi custodia in Rohas disposita, Brodoan, princeps magnificus civitatis Alapiae et frater Turcorum, occasione assumpta, ab amicitia et foedere Tankradi in dolo recedens, loca et civitates ad urbem Antiochiam appendentes graviter depraedatus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:1)
Tankradus autem virtutem et exercitum ejus intolerabilem et copiosum accrevisse intelligens, quantumcunque cum suis perterritus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:4)
Gentiles quoque jam regem tam proximum adesse et ejus copias comperientes, pariter et ipsi a castris in armis, signis et equis, et intolerabili stridore tubarum processerunt, in multitudine gravi quadraginta millium occurrentes, nec minus et ipsi bellum committere festinantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:12)
nihil huic navali exercitui, Triplae hospitato, adversari aut contradicere potuit, propter aquarum fiduciam quam habebant, et urbis intolerabilem multitudinem quae illis in littore ad auxilium semper affluebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:11)
quam mox anteriores exercitus ut viderunt, graviter eam circumquaque equorum velocitate oppresserunt, hi ut praeventam caperent, hi ut participes venationis haberentur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:15)
Hoc regis studium et intentio ut sonuit in auribus habitatorum urbis Sagittae, et intolerabiles copias armatorum Japhet ad auxilium regis confluxisse, vehementer exterriti sunt, metuentes sic in ore gladii regis consumi et subjugari, quemadmodum aliae civitates Caesarea, Assur, Acra, Caiphas, Tabaria attritae sunt et subjugatae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:2)
[0660D] Ad haec Gerhardus quidam eques de domo regis Baldewini, qui partem redituum civitatis Japhet pro militari obsequio obtinebat, mediis Christianorum turmis equo velocissimo adfuit, virtutem et copias innumerabiles inimicorum et adeo intolerabiles asserens, ut nunquam praesens Christianorum manus has sufferre possit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:1)
Igitur tam grandi casu et infortunio bis et ter Christianis fratribus et eorum civitatibus disturbatis, subito fama per omnia volitans auribus regis Baldewini in regione et civitate Tabariae graviter insonuit, quae vehementer eum de omnibus quae [0662B] acciderant commovit, eo quod dimissis sociis et copiis, urbibus et locis Sarracenorum pepercisset, et quoniam sic eum in fraude praedictae pecuniae circumvenire praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 30:1)
Cives enim et idem traditor fame intolerabili [0664C] oppressi, et vim Tankradi ultra sufferre non valentes, sibi parci rogaverunt, dextrasque sibi dari civitatis portas promittentes aperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 42:4)
Tandem quadam die, hic ab Antiochia, hic a Rohas, in apparatu et armis cum copiis egressi, graviter bellum commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:1)
Conradus ab imperatore Graecorum remissus, [0670D] tunc in Italia moram fecit propter graves discordias, quae inter dominum imperatorem Henricum filiumque ejus Henricum V regem invidia et iniquorum consilio exortae erant, ne in aliquo eorum favore intendens, alterutrum graviter molestaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION