라틴어 문장 검색

Corpora omnia in Planetas singulos gravitare, & pondera eorum in eundem quemvis Planetam, paribus distantiis à centro Planetae, proportionalia esse quantitati materiae in singulis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 20:1)
Planeta B in partes omnes Planetae A vicissim gravitabit, & erit gravitas sua in partem unamquamque ad gravitatem suam in totum, ut materia partis ad materiam totius. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 30:2)
Siquis objiciat quod corpora omnia, quae apud nos sunt, hac lege gravitare deberent in se mutuò, cùm tamen ejusmodi gravitas neutiquam sentiatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 31:7)
Nam cùm Terra, Sol & Planetae omnes gravitent in se mutuò, & propterea, pro vi gravitatis suae, secundum leges motûs perpetuò agitentur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 7:3)
Si corpus illud in centro locandum esset in quod corpora omnia maximè gravitant (uti vulgi est opinio) privilegium istud concedendum esset Soli.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 7:5)
ita in coelis ubi corpora gravitant in Solem, fumi & vapores ascendere debent à Sole (uti jam dictum est) & superiora vel rectâ petere, si corpus fumans quiescit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:15)
Nam caudae quae tunc nascuntur, conservando motum suum & interea versus Solem gravitando, movebuntur circa Solem in Ellipsibus pro more capitum, & per motum illum capita semper comitabuntur & iis liberrimè adhaerebunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:13)
Corpora pestiferum sic tua virus edat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:3)
dixerat, "ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot iugera ventre prementem stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 48:3)
Tum vero, postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:1)
Inde duos mediis abrumpit crinibus angues pestiferaque manu raptos inmisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:9)
Nam postquam pestifer ignis convaluit, "rogus iste cremet mea viscera" dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:2)
Moliturque genus poenae miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:4)
grandibus accedunt tempore damna malis, paene decem totis aluit Poeantius annis pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 28)
Morbus quoque pestifer, artus qui nunc populatur anhelos, sua tunc tormenta resudans luet inter vincula mille.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti25)

SEARCH

MENU NAVIGATION