라틴어 문장 검색

Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:5)
Date volnera lymphis abluam, et, extremus si quis super halitus errat, ore legam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:20)
Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:1)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
inter enim labentur aquae tenuisque subibit halitus atque animos tollent sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:2)
ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 74:5)
Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 124:1)
minora meritis patiar - ingratum caput, revolvat animus igneos tauri halitus [interque saevos gentis indomitae metus armifero in arvo flanimeum Aeetae pecus,] hostisque subiti tela, cum iussu meo terrigena miles mutua caede occidit;
(세네카, 메데아 8:17)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
nostri, cum profugo spiritus halitu
(세네카, Troades 394:1)
- Sic, rex, cum filio tuo tuisque consiliatoribus submergemini, quia non vexastis eos.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 1:5)
Illa vera domus plena erat plumis, et proiecti in plumis submersi defuncti sunt.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:29)
quos inter halitu nebulae stridentis oppletis involutisque saluberrimus sudor eliciebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:2)
"sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdus, quaeque secuturam religent post terga phaselon uncaque summersae penitus retinacula vellant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri10)
pulsat metus undique et undique frater, ac velut hiberno deprensus navita ponto, cui neque Temo piger neque amico sidere monstrat Luna vias, medio caeli pelagique tumultu stat rationis inops, iamiamque aut saxa malignis exspectat submersa vadis aut vertice acuto spumantes scopulos erectae incurrere prorae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권127)

SEARCH

MENU NAVIGATION