라틴어 문장 검색

oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 229:1)
sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 284:1)
Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improviso opprimerent, habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 460:2)
haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 194:1)
decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 138:1)
quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam mulieris esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 303:2)
ea profectio famam haudquaquam secundam habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION