라틴어 문장 검색

nam me hebetem molestiae reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 17 4:2)
non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 13 1:4)
negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut ille qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:4)
ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 1:1)
Non sum ita hebes, ut istud dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:6)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:1)
Hebetes illi et supra modum tardi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 6:2)
Hos ego viscatis hamatisque muneribus non sua promere puto sed aliena corripere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 2:1)
Quid iuvat in nudis hamata retundere tela Ossibus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a10)
ponite iam gladios hebetes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 123:4)
infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 165:3)
os hebes est positaeque movent fastidia mensae, et queror, invisi cum venit hora cibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 103)
"vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, atque oculos in se splendor uterque trahit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권221)
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus implet, inspiratque nocens virus, piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION