라틴어 문장 검색

Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 80:3)
Inconsultus illis vanusque cursus est, qualis formicis per arbusta Te- pentibus, quae in summum cacumen et inde in imum inanes aguntur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 112:2)
O magna parens, Natura, deum tuque igniferi rector Olympi, qui sparsa cito sidera mundo cursusque vagos rapis astrorum celerique polos cardine versas, cur tanta tibi cura perennes agitare vias aetheris alti, ut nunc canae frigora brumae nudent silvas, nunc arbustis redeant umbrae, nunc aestivi colla leonis Cererem magno fervore coquant viresque suas temperet annus?
(세네카, 파이드라 14:1)
distinctum vario nitore marmor percurrit cameram solum fenestras, ac sub versicoloribus figuris vernans herbida crusta sapphiratos flectit per prasinum vitrum lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:7)
contendisse putes, uter arva arbustaque tollat altius aut superet pontes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권196)
Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 74:1)
iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 20:3)
et cum hostes obarassent quidquid herbidi terreni extra murum erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal eone usque dum ea nascuntur ad Casilinum sessurus sum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 256:1)
quem ceperant exsules montem herbidus aquosusque est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 432:1)
Hoc autem ita esse licet animum advertere etiam de arbustis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장12)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION