라틴어 문장 검색

Numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:6)
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:1)
Lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:10)
Ut, renascentibus uirgultis Pelagianae pestis, Germanus cum Seuero Brittaniam reuersus, prius claudo iuueni incessum, deinde et populo Dei, condemnatis siue emendatis haereticis, gressum recuperarit fidei.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.1)
Unde uolens Agatho papa, sicut in aliis prouinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status ecclesiae, quam ab hereticorum contagiis castus, ediscere, hoc negotium reuerentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:4)
Quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi in contentione haereticus fiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:42)
Sit in culpa Vercellensis Eusebius, qui omnium psalmorum commentarios haeretici hominis vertit in nostrum eloquium, licet haeretica praetermittens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:37)
Origenes haereticus quid ad me, qui illum in plerisque haereticum non nego?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:30)
Damnationis hereticorum haec fuit principium, dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi et postea ab heretico fuerant errore conecti, dum ostendit multitudinem deceptorum, dum inpia περι` ἀρχων͂ν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrantur, dum acciti frequentibus litteris heretici, ut se defenderent, venire non ausi sunt tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnati quam praesentes co-argui maluerint.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION