라틴어 문장 검색

Hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore et continua dimicatione.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장2)
Exstruitur agger in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo turris decem tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim nullis operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 42장5)
Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant id ipsum quod morabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 43장2)
Dictis ante tamen princeps confirmat ituros aggere conspicuus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:278)
fervet odoratus telis caelestibus agger consumitque senem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix23)
hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:113)
non brumae requies, non hibernacula segnes enervent torpore manus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:179)
illa ubi caeruleo vestes conexuit angue nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae ingentem piceo succendit gurgite pinum pigraque veloces per Tartara concutit alas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:55)
Urbana rursus in hibernacula et aestiva sic digeratur ut spectent hiemalis temporiscubiculabrumalem orientem, cenationes aequinoctialem occidentem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 1:2)
praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장2)
struendum vallum, petendus agger, amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장13)
et cuncta inter castellum Alisonem ac Rhenum novis limitibus aggeribusque permunita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장7)
miles in loco proelii Tiberium imperatorem salutavit struxitque aggerem et in modum tropaeorum arma subscriptis victarum gentium nominibus imposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 18장3)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
peditum aciem ita instruxit ut pars aequo in silvam aditu incederet, pars obiectum aggerem eniteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION