라틴어 문장 검색

temperiem laudes, quid si rubicunda benigni corna vepres et pruna ferant?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 163)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
tali ordine vitae cives Martis agunt, at tu circumflua ponto Europae atque Asiae commissam carpis utrimque temperiem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 20)
"hinc calor innocuus thermis hiemalibus exit atque locum in tempus mollit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem89)
a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit, sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:1)
expositi census et docta fruendi temperies.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis56)
talem Ledaeo gurgite pubem educat Eurotas, teneri sic integer aevi Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos, nam pudor unde novae menti tranquillaque morum temperies teneroque animus maturior aevo, carmine quo repetisse queam?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati23)
sic ignea lora cum daret et rapido Sol natum imponeret axi, gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat nolentesque teri zonas mediamque polorum temperiem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권119)
Talis, inquiens, mihi uidetur, rex, uita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluuiarum uel niuium, adueniens unus passeium domum citissime peruolauerit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:11)
Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:6)
itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant, repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 543:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION