라틴어 문장 검색

panaces, cardamomum, galbanum, resina, uva taminia, styrax, iris, , sordes ex gymnasio, sulphur, butyrum, ruta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:3)
Constat ex novem rebus, cera, melle, sevo, resina, myrrha, rosa, medulla vel cervina vel vitulina vel bubula, oesypo, butyro:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 12:3)
Optima autem adversus inflammationes vulvae Numenii compositio est, quae habet croci p. )-(. z. cerae p. )-(. I. butyri p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 6:1)
quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 3:2)
ut butyrum cum rosa, et exigua mellis parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 68:7)
deinde imponendum lycium ex vino est, aut amurca cocta cum eodem, aut cum rosa butyrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:4)
tum butyro et rosae mellis paulum, et resinae terebinthinae pars quarta adjicienda est, eoque utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:6)
aut id, quod ex butyro, rosa, resina, melle fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:3)
si usque eo tumebit ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula, vel folia vitis contrita et cum recenti vel butyro vel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:2)
vetus uritur, et supra ustum butyrum vel caprina instillatur adeps.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 5:3)
Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsimus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:1)
unde mora in Atellanico exhodio proximis ludis adsensu maximo excepta percrebruit, 'hircum uetulum capreis naturam ligurire.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 45장 1:3)
Salax taberna vosque contubernales, a pilleatis nona fratribus pila, solis putatis esse mentulas vobis, solis licere quidquid est puellarum confutuere et putare ceteros hircos?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 371)
Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus, aut si quem merito tarda podagra secat, Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem, mirifice est a te nactus utrumque malum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 711)
nam iam senuere capelle quas concepturis dedimus nos matribus hircos".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION