라틴어 문장 검색

Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
nequiquam Veneris praesidio ferox pectes caesariem grataque feminis inbelli cithara carmina divides;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 155)
si forte subucula pexae trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar, rides:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 160)
namque sagacius unus odoror, polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis quam canis acer ubi lateat sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 123)
at ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 162:1)
putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 270:1)
nam modo Partheniis amens errabat in antris, rursus in hirsutas ibat et ille feras;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 15)
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 134)
dumque subit primo Capitolia nubila fumo, rettulit hirsutis bracchia secta rubis, et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce uulnera, uicino non patienda Ioui:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 415)
"sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis terrent et Libyco sole perusta coma, idem ego Sidonia feci seruilia palla officia et Lydo pensa diurna colo, mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus, et manibus duris apta puella fui."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 922)
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, et galea hirsuta compta lupina iuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1011)
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto lutea depressus comebat tempora pecten.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
concretum hispidum hirsutum in medio nationum delibutarum atque inter satrapas regum tiaratorum murrhatos pumicatos malobathratos venerabili squalore pretiosum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:4)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION