라틴어 문장 검색

sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt - nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:6)
"holera manducet"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:9)
in quibus cum holerum iacta fuerint semina vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur inriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator adsistas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:10)
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, set quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V71)
ardebant cuncta et fracta conpage ruebant, non aliter quam si fecisset Iuno maritum insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae boletus, siquidem unius praecordia pressit ille senis tremulumque caput descendere iussit in caelum et longa manantia labra saliva;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI300)
nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficedulas didicit nebulone parente et cana monstrante gula;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV2)
Pomum holus ficum uvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:3)
excedit inpatiens, etsi solis olivis aut olere vescatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:3)
turba spectante vocata Solus boletos, Caeciliane, voras.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XX2)
Boletum qualem Claudius edit, edas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XX4)
Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem, Nec volo boletos, ostrea nolo:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLV4)
Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus Praedia:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVIII1)
nunc cellam pauperis Olus habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVIII2)
Et vinitorem farre pascis urbano Pictamque portas otiosus ad villam Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII19)
Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX3)

SEARCH

MENU NAVIGATION