라틴어 문장 검색

periuras tunc ille solet punire puellas, deceptus quoniam flevit et ipse deus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1631)
"nova bella iterum pugnamque sub ipsis iam patriae muris periurus commovet hostis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 99)
nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:4)
fortique deo libavit honores semper atrox dextra periuroque ense superbus Hannibal.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis29)
"nec iam sortitus veteres regnique nocentis periurum diadema peto:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권27)
"cur autem ego sanguine fraudes et periura luam regalis crimina noxae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권255)
quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 4:1)
Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem extorquetis admissi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:2)
Sic enim soletis dicere homicidae Nega, laniari iubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 12:2)
Cur non et homicidam?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:4)
Si homicida Christianus,1 cur non et incestus vel quodcunque aliud esse nos creditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:5)
Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:10)
Taceo de illo, qui hominem leoni prae se opponit, ne parum sit homicida qui eundem postmodum iugulat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:9)
Cuius uerbis delectatus rex, promisit se, abrenuntiatis idolis, Christo seruiturum, si uitam sibi et uictoriam donaret pugnanti aduersus regem, a quo homicida ille, qui eum uulnerauerat, missus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:13)
cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, cur igitur inquit polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et cum omnis praefatio sacrorum eos quibus non sint purae manus sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION