라틴어 문장 검색

cognoram enim, ut vere scribam, te in consiliis mihi dandis nec fortiorem nec prudentiorem quam me ipsum nec etiam pro praeterita mea in te observantia nimium in custodia salutis meae diligentem eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum tulisse plurimumque operae, studi, diligentiae, laboris ad conficiendum reditum meum contulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)
Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
constitutum enim esse discidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 29 4:7)
. . si vos provocassem, etiam si homicidium fecissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:11)
sed tanta cupido si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic ore cibos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 50:7)
Excipit Aenean illic animoque domoque non bene discidium Phrygii latura mariti Sidonis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 13:1)
hoc odium vetus illud erat, hoc erat aspidis atque hominis digladiabile discidium, quod modo cernua femineis vipera proteritur pedibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum41)
iam solis contenta feris infamis harena nulla cruentatis homicidia ludat in armis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2390)
valeant Qui inter nos discidium volunt:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 235)
Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 569)
Profecto in hac re nihil mali est quod sit discidio dignum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 230)
plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:4)
credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, , ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 141:1)
ut si illa partiamur, dicam non talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit homicidium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 259:1)
non utique, qui vestem cruentam habuerit, homicidium fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 86:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION