라틴어 문장 검색

Dum levis arsura struitur Libitina papyro, Dum murram et casias flebilis uxor emit, Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato Heredem scripsit me Numa:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVII1)
Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor Et quas horribiles legant Sabinae:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV1)
ponite itaque ante oculos, p. c., miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4073)
fletus pro verbis, id est verba flebilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4374)
horridus tremendus, non re vera horribilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6691)
nunc etiam horribili visu p. s. hoc loco nullus dubitat fabulae huius ordinem a Vergilio esse conversum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2711)
in triviis consuetudo enim fuerat ut per trivia et qua- drivia ulularent et flebile quiddam in honore Dianae canerent ru- stici ad reddendam Cereris imitationem, quae raptam Proserpinam in triviis clamore requirebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 261)
miserum carmen triste, flebile, quale canunt stipulae, et quod congruit ad imitationem matris orbatae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 271)
"Merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia im- molaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:8)
habebat enim flebile quiddam [in questionibus] aptumque cum ad fidem faciendam tum ad misericordiam commovendam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 1:1)
Magna dis inmortalibus habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem totiens iam effugimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:1)
Est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac nefarii periculum depellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 15:1)
horribiles custodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 8:3)
omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:5)
quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION