라틴어 문장 검색

complentur vario ferrata sedilia coetu torvaque collectis stipatur curia monstris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:13)
hoc monstrum non una palus, non una tremebat insula, sed Latia quidquid dicione subactum vivit, et a primis Ganges horrebat Hiberis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:149)
te proelia viso languescent avidique cadet dementia monstri."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:50)
horribiles visu:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:210)
hac ipse magistra das veniam victis, hac exorante calores horrificos et quae, numquam nocitura, timentur iurgia contentus solo terrore coerces aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro concutiens tonitru Cyclopum spicula differt in scopulos et monstra maris nostrique cruoris parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:10)
Inde Caledonio velata Britannia monstro, ferro picta genas, cuius vestigia verrit caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:115)
in quo vel maxima virtus est tua quod, nostros qui consulis omnia patres, de monstris taceas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:145)
consulis in plausum casuris parcite monstris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:138)
dum nos horribiles Libyae scrutamur alumnos, Europae vos interea perquirite saltus et scopulos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:143)
fremitus stagnis auditur in imis cunctaque prosiliunt cete terrenaque Nereus confert monstra suis et non aequare fatetur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:179)
Villae custos eligendus est amplissimi corporis, vasti latratus canorique, ut prius auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat, et tamen nonnunquam ne visus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 3:3)
ut quis ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucris, monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, visa sive ex metu credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장11)
Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 1:1)
Magna et assidua monstra iam inde a principio exitum ei, qualis euenit, portenderant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:1)
Barbarie simile monstri visum est rudibus militarium operum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION