- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장18)
Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut vomitu aut sudationibus aut vino sperant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장23)
Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장7)
Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장14)
Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장15)
si venter profluit, calidum, si sudores nocent vomitusve sunt, frigidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장75)
si id parum tutum est, ubi febris aut tenuate est aut levata est, vomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장4)
Vomitus post febrem eli-ciendus est, deinde dandus cibus ex levissimis, tum is dormiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장12)
Quidam ne vomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장28)
Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic evenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam novi motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장4)
12 Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장1)
deinde dividienda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장10)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et vomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장11)
nam fere talis horror ab iis oritur, quae biliosa in stomacho resederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장12)
Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION