라틴어 문장 검색

Hugo vero de Tabaria, juvenis bellicosus, in tertia acie constitutus, per medios hostes equo veloci advolans et cum illis diu graviter pugnans, ad extremum certaminis pondere fatigatus et victus, vix e medio turbinis evasit, omnibus de comitatu suo ibidem occisis et attritis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:5)
'Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum inmmerito nobis id continget.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 4:3)
et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장4)
Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장6)
subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장16)
et ita modica valli erat, ut et locum superiorem suis ad pugnandum praeberet, et propter longitudinem hastarum subiectum haberet hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 229:1)
incerto inde quidnam agendum foret - adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat - peropportune litterae a Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 94:1)
Rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 474:1)
quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnaverint in repetenda patria ut postero die ad Gabios, cum effecerint ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 301:1)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 31:2)
"ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 410:1)
Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 532:2)
id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 226:1)
iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION