라틴어 문장 검색

Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 18:1)
Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 13:1)
"Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:26)
Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 22:3)
Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis quam cadaveribus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 19:2)
ille pavens, laeto quamquam omine divum, prosiluit stratis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 332:2)
omne dei rapidis nemus ingemit alis, strata Ceres, motusque niger sub praepete pontus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 611:1)
ipse vel excelsi cum densa silentia montis strata vel oblatis ductor videt aequora ventis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 639:1)
hunc ubi reclinem stratis et pace fruentem aspicit ac longae ducentem oblivia poenae,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 559:1)
dixerat haec stratoque graves proiecerat artus, si veniat miserata quies, cum saevior ipse
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 148:1)
Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:2)
"Tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:101)
si autumnus, ipsa aeris temperies et strata subter folia locum quietis ostendit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:5)
cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:8)
Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas, quod iuberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo - in quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION