라틴어 문장 검색

Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:2)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:2)
est enim vitium pusilli animi ad speciem alienorum malorum succidentis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 19:2)
Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet succisa trunco, flectit hic pinum ferox astris minantem et nube de media vocat:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:12)
sedibus pulsae suis volucres pererrant nemore succiso diem quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:17)
deriguit aliqua mater, ut toto stetit succisa fetu, bisque septenos gregem deplanxit una:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:13)
et Hydra et omnis redeat Herculea manu succisa serpens, caede se reparans sua.
(세네카, 메데아 11:13)
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem, illius alta nocte succisus frutex;
(세네카, 메데아 11:20)
humare et igni tradere extremo volo, ego sum cremandus.
(세네카, Thyestes 1114:1)
cui si longaevae minuisset fata senectae Gallicus Iliacis miles in aggeribus, non ille Antilochi vidisset corpus humari, diceret aut 'O mors, cur mihi sera venis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 13b16)
et mater non iusta piae dare debita terrae nec pote cognatos inter humare rogos, sed tua nunc volucres astant super ossa marinae, nunc tibi pro tumulo Carpathium omne marest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 724)
me tegat arborea devia terra coma, aut humer ignotae cumulis vallatus harenae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1618)
Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro, murmur ad extremae nuper humata uiae, cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, et quererer lecti frigida regna mei.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 73)
seu mage funeribus mentem distractus humandis, livida defuncti si pauperis ossa virescant, infastiditum fers ipse ad busta cadaver;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum34)

SEARCH

MENU NAVIGATION