라틴어 문장 검색

ferrugineos hyacinthos ferruginei, id est nigri, colo- ris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1831)
"Post mortem Amphiaraus ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:10)
E quibus exierat, traiecit viscera ferro Filius, et poenae causa monile fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1034)
has, hyacinthe, tenes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권301)
quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권214)
ornabant aurata monilia collum et madidos murra curvum crinale capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:3)
Cornua fulgebant auro, demissaque in armos pendebant tereti gemmata monilia collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:3)
At illum dura repercusso subiecit verbere tellus in vultus, Hyacinthe, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:6)
ornat quoque vestibus artus, dat digitis gemmas, dat longa monilia collo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:11)
mos edendi spernitur, glaucos amictus induit monilibus matrona demptis, proque gemma et serico crinem fluentem sordidus spargit cinis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium41)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
"hoc est monile ecclesiae, his illa gemmis comitur;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.95)
spernere sucina, flare 1 rosas, fulva monilia respuere, ore severa, modesta gradu, moribus et nimium teneris canitiem meditata senum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.6)
aurum, puellas, parvulos, monilia, greges 1 equarum, vasa, vestem, buculas.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 7)
formido pericli praedurat teneras iter ad cruciabile plantas, qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen, damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae, fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1119)

SEARCH

MENU NAVIGATION