라틴어 문장 검색

Consilia hac aetate in locis plurimis nihil aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:2)
Veruntamen, ut qui in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate praelucent, ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter iacta sunt) imitationem aetatis sequentis, ut plurimum, superant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:3)
Spes enim iactare competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:13)
Hac breuitate more confisus in artis amore, Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum, Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur, Speque breuis cartae, quia sic confidit in arte, Nulli prudentum similem se iactat habendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:6)
Arbore suspensus uter olim, flamine tensus, Vt terreret aues, crepitus iactabat inanes.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:18)
Quemlibet ornatum uideas, ubicumque paratum, Qui tamen ore geri bene possit et usque uideri, Prouidus assumens planumque per aera ducens, Ad loca iactabis serpentis et inde uolabis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:22)
Talia dum captat, hec stultus inania iactat:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:7)
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:19)
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat, Forte canes idem, uenando per hec loca pridem, Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:14)
"Cur" ait ille fremens, "iactas tot inania demens?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:10)
Recia uenantum, quondam iactata per antrum, Hunc tenuere ferum post tempora pauca dierum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:7)
Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장51)
Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장15)
At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장34)
Quid quod diuersarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum iudicetur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION