라틴어 문장 검색

hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 97:3)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:1)
Ex oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex summissione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:2)
Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:4)
quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 37A 1:9)
deinde etiam ad maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:6)
itaque revolvor identidem in Tusculanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:6)
sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 4:2)
intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum desiderare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 28 2:4)
meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia communicabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 5:5)
L. Cassius ille quem populus Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono' fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:7)
illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:2)
ecce aliqui duritatem et severitatem quandam in verbis et orationis quasi maestitiam sequuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 16장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION