라틴어 문장 검색

misericordia cum accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut non ignoscent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장11)
mox Liberum patrem, bello victorem, supplicibus Amazonum quae aram insiderant ignovisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장3)
erepto Druso preces ad vos converto disque et patria coram obtestor:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장12)
versa est fortuna et ille quidem qui collegam et generum adsciverat sibi ignoscit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장2)
vos obtestor ne memoriam nostri per maerorem quam laeti retineatis, adiciendo me quoque iis qui fine egregio publica mala effugerunt.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장6)
ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장6)
bellorum egregios finis quoties ignoscendo transigatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장4)
et cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장9)
in campo tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장2)
quippe pauciores illa castra deseruere quam ea in quibus ignoscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장13)
Octavius contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장3)
tum pavore exanimis et iam iamque adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret vel militem accenderet, sive ad senatum et populum pervaderet, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장2)
ignoscere se statim, ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장11)
didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:2)
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non nisi fallendo licebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION