라틴어 문장 검색

Quod si jam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 37:1)
non oportere esse vel solos, vel inter ignotos, vel inter eos, quos aut contemnant, aut negligant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 23:6)
Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ἐλεφαντίασιν Graeci vocant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:1)
cum eo, ne ignotum sit esse difficilem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 19:6)
sed vilior ante obscurae latuit pars ignotissima turbae, donec Abundanti furiis — qui rebus Eois exitium primumque sibi produxit — ab imis evectus thalamis summos invasit honores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:92)
confusi passim per opaca vagantur lustra, per ignotas angusto tramite valles.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:245)
varios sucos spumasque requirit serpentum virides et adhuc ignota novercis gramina.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:111)
quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem auxilio?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:155)
mirabile posset esse mihi, si fraude nova vel calle reperto barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:96)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
illum non vario traxit fortuna tumultu, nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est3)
qui rapido tractu mediis elatus ab Austris, flammiferae patiens zonae cancrique calentis, fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem secreto de fonte cadens, qui semper inani quaerendus ratione latet, nec contigit ulli hoc vidisse caput:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus5)
Vivit adhuc completque vagis sermonibus aures gloria fusa Probi, quam non ventura silebunt lustra nec ignota rapiet sub nube vetustas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:15)
quid rigor aeternus, caeli quid frigora prosunt ignotumque fretum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:12)
sitiens inclusaque vallo pereptas quaesivit aquas, quas hostibus ante contiguas alio Stilicho deflexerat actu mirantemque novas ignota per avia valles iusserat averso fluvium migrare meatu.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:289)

SEARCH

MENU NAVIGATION