라틴어 문장 검색

Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim bracchia compescit, fisso modo cortice lignum inserit et sucos alieno praestat alumno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:5)
Laudabile est studium internationalium institutionum civiliumque societatis institutorum, quae populos concitant atque scienter cooperantur, etiam coercitionis legitimis adhibitis instrumentis, ut omne regimen proprium et non transmittendum officium gerat loca servandi aeque ac naturales opes propriae Nationis, illicitis locorum exterarumque Nationum repulsis emolumentis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:6)
"sed quia paenituit, nec sors lacrimabilis illa est, nec tinguit patrias sententia saeva secures, en ego Sobrietas, si conspirare paratis, pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada Luxuries, multo stipata satellite, poenas cum legione sua Christo sub iudice pendat."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1104)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
sic priscae motumque et luxuriem addidit arti tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:9)
illicita amantur, excidit quicquid licet.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:14)
pergit furoris socius, haud illum timor pudorque tenuit - stupra et illicitos toros Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
(세네카, 파이드라 2:3)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)
Etquidam sapiens dixit, "Sermo luxurie argumentum est luxurie."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:13)
luxuriem segetum bene 'luxuriem', ut ostendat rem superfluam et nocituram, nisi amputetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1121)
Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa, per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION