라틴어 문장 검색

Est igitur in sigillo illo ipsum aes materia, ex quo factum est, figura vero ipsa imaginis regiae, forma ejus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:3)
Et econtra rex est in Ungaria intensa plurimum habens crura simulque rotunda, prolixosque et aequales pedes et omnibus fere decoribus destitutos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:6)
Curet ergo tantus decor tantave morum probitas amoris perambulare semitas eiusque probare fortunas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:5)
Absit enim, ut tantus decor tantaque morum probitas ex plebe sibi curet amantem eligere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 1:11)
Nec est mirum, si vos videndi tam magno agebar affectu et tam grandi voluntate angebar, quia vestri decoris ac sapientiae laudes mundus universus attollit, et per infinitas mundi partes curiae probitatis vestrae relatione quasi cibo quodam corporali pascuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:5)
Cuius igitur industria in tanta sibi veritatis imagine posset praecavere et latentes agnoscere fraudes?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:8)
Sed et superior hominis portio scilicet caput dignior in homine iudicatur, quia secundum faciem ad imaginem creatoris homo dicitur esse formatus, et ibi homo dicitur sepultus haberi, ubi caput requiescit humanum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:13)
Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:1)
Nunc et recluso carcere lucidam Balaena spectat solis imaginem, Stellasque miratur natantes, Et tremulae simulacra lunae.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:8)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)
Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:1)
Hinc causae irarum, bella hinc, fatalia bella, Atque acies letho intentae, volucrumque virumque Commissae strages, confusaque mortis imago.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:2)
Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam Picta gravescit humus, terris emergit apertis Progenies rediviva, et plurima surgit imago.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:2)
Hic nondum specie perfecta resurgit imago, Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares Manca, et adhuc deest informi de corpore multum .
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:3)
Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION