라틴어 문장 검색

Haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles, e quibus praeter alios ut immaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem assueti, ut cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus, suis velut alienis corporibus imprimerent ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 9:1)
Ubi ad audenda maiora, prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia, futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem, et ferocientem immaniter, non nisi per dolos occultiores, et improvisos excursus, superari posse, captivorum confessionibus, et transfugarum indiciis, doctus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 9:1)
hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia, ad labes delictorum immanium consurgebant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 4:2)
Hunc quasi genuina quaedam (ut fingunt poetae) fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat, et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 2:1)
Haec inopina defectio, necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas immanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam, suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci Ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 9:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
His ille cognitis, efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio, in huius modi causas, quas arroganter proposito maiestatis imminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia, divorumque arbitria, quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis affligi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 11:1)
Ideoque carnifex, nefas admisisse convictus immane, vivus exustus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 28:4)
Cruento enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur Agrigentinus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 46:1)
Denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu immani, meatum ipsum aliorsum vertere cogitavit, et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus aggressus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 2:1)
Immanis enim natio iam inde ab incunabulis primis varietate casuum imminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 9:1)
Hocque responso, miserandis civibus stupefactis, atque negantibus, sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum immanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato, inde discesserat comes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 6:1)
Exacta hieme rex Persarum gentium Sapor, pugnarum fiducia pristinarum immaniter arrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam miserat plebem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 1:1)
Namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tune scutario, et saepe alias appetenter insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis, ausa immania frenantibus evadebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 16:1)
qui cruentis adulationibus, institutum hominis mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION