라틴어 문장 검색

nam eam in aditu legimus inferorum ubi dixit ac belua Lernae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5756)
fudit autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem quae te beluam ex utero, non hominem fudit, sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1392)
quod videtur esse veri simile ex beluarum similitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7135)
oculis micat acribus ignis ut supra dictum est, furoris inmanitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1021)
"Nonne in ortu suo et scelere collecti et muniti immanitatis suae terrore creverunt?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:3)
"Nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et avibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:16)
"Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, beluas hominum animas redire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:10)
beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:3)
quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 110:2)
quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 14:3)
Quamquam, patres conscripti, quae potest esse in tanti sceleris inmanitate punienda crudelitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:2)
equidem arbitror multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud eas nulla suspicio deorum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:9)
an putas ullam esse terra marique beluam quae non sui generis belua maxime delectetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:8)
quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque generi plurimum tributuras fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:13)
Omnem enim naturam necesse est, quae non solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque conexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis unde oriantur rerum adpetitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION