라틴어 문장 검색

quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eius modi, esse quandam illi beluae cum genere humano societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 3:11)
cuius tanta est non insolentia (nam id quidem vulgare vitium est) sed immanitas, non modo ut vocem sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 1:2)
ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 145:2)
portentum atque monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 4:4)
inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:5)
satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 1:2)
quin etiam quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellat, utrum illa verba an portenta sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:3)
nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:7)
Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 45:1)
et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
nempe piscibus beluisque expositus es, et qui paulo ante iactabas vires imperii tui, de tam magna nave ne tabulam quidem naufragus habes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:15)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Nam cum Corneliam Vestalium maximam defodere vivam concupisset, ut qui illustrari saeculum suum eiusmodi exemplis arbitraretur, pontificis maximi iure, seu potius immanitate tyranni licentia domini, reliquos pontifices non in Regiam sed in Albanam villam convocavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:1)
Accusavi Marium Priscum, qui lege repetundarum damnatus utebatur clementia legis, cuius severitatem immanitate criminum excesserat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 9:1)
Et nondum memoratis omnibus unda insonuit, veniensque inmenso belua ponto inminet et latum sub pectore possidet aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION